Jump to content

Multitudo statistica

E Vicipaedia

Multitudo statistica,[1] sive ad instar linguarum Romanicarum populatio statistica,[2] est copia rerum similium vel eventuum quae ad quandam quaestionem vel experimentum pertinent, vel coetus iam exstans, ut omnes stellae in Via Lactea, vel coetus hypotheticus infinitus, ut omnes chartarum manus possibiles in ludo pokeriano.

In inferentia statistica ad multitudinem repraesentandam eligitur exemplum statisticum, quod aequabiliter distributum esse debet; proportio exempli et totius multitudinis fractio appellatur. Exempli gratia, si societas fabricatrix ducentas ex suis mercibus ad inspiciendum eligat, tum omnes merces ab ea productae multitudinem statisticam constituunt, et ducentae selectae exemplum efficiunt.

Ex his numeris aestimari possunt parametri multitudinis, inter quae valor medius multitudinis, quod tendentiam centralem indicat et in distributione discreta computatur per summam omnium valorum secundum probabilitatem ponderatorum, sic:

.

In multitudine finita, hic valor aequus est valori medio arithmetico omnium membrorum. Secundum legem magnorum numerorum, quo maius est exemplum, eo accuratior valor medius exempli valorem medium multitudinis approximat.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Pagina de definitione usuque multitudinem statisticarum Universitatis Californiensis Barbaropolitanae (Anglice)